- QUEI
- QUEIflos Sinicus. Nascitur in procera arbore, quae folia habet lauri vel cinnamomi; exiguus admodum. flavi coloris, in recemulos dispersus, suavissimi plane odoris. Apertus in ipsae arbore perstat longô admodûm tempore integer, minimeque flaccescit, ubi decidit, interiectô unius mensis spatiô, denuo repullulat arbor novumque florem gignit, autumnali tempore. Tam fragrantem autem gratumque odorem exhalat, ut regionem totam, cui arbor vicina est, suavitate recreet atque perfundat. Turcae, limonum succô maceratum, ad pilos equorum tingendos adhibent: Sinenses verô ex eo multa bellaria, ori naribusque gratissima, adornant. Nomen dat Queilin, metropoli Quansiae provinc. quod in huius inprimis urbis territorio copiosissime proveniat, Auctor Anonymus Sinae et Eur. c. 33. Idem nomen esse herbae, in Xensia provinc. in monte Nieuxeu, quae comessa tristitiam mox pellat, risumque ac laetitiam pariat, legas apud eundem c. praec.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.